dei gratia
Dei gratiaabbas inscribitur, in Charta ann. 1161. ex Chartul. Thenol. Cod. reg. 5649. fol. 8. r°. Herveus
Dei gratiadecanus Autissiodorensis, in Ch. ann. 1191. tom. 1. Tract. novi dipl. pag. 380. Nicolaus et Jacobus Divionenses decani eodem titulo utuntur in Ch. ann. 1187. et 1207. ex Chartul. Buxer. part. 8. ch. 1. part. 20. ch. 3. Vide Tract. dipl. jam laudatum tom. 4. pag. 614. Inter laicos vero, Hugo castri S. Mauræ
Dei gratiadominus intitulatur, in Charta ante ann. 1030. ex Hist. Sabol. pag. 252. Ita et Radulphus dominus de Marla in Ch. ann. 1164. ex laudato Chartul. Thenol. fol. 18. r°. :
Isnardus de Antravenis Dei gratia potestas Arelatensis,in Ch. ann. 1221. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 395.
Dominus Rainerius Zeno altissimus Dei gratia Venetiarum dux, in Ch. ann. 1257. ibid. col. 403.
Jou Gui chevalier sire de Caumont par la grace de Dieu, etc. in Charta ann. 1229. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 441. Testam. ann. 1462 :
Ego Arnaldus de Villanova, Dei gratia armorum miles, baro castri de Trantiis, etc.
Mediocres personæ vel minores non debent de se dicere Dei gratia... Electus autem aliquis in episcopum vel magnum abbatem potestVide Heumann. de re Diplomat. Carol. M. § 23.de se dicere Dei Gratia, electus autem in Romanum pontificem non dicit, etc.
Cum sede Apostolica unde eos principium Episcopatus sumpsisse manifestum est.In Tabulario Lingonensis Ecclesiæ
Joannes Episcopus Dei et Apostolicæ Sedis Gratia, ann. 1328. ut alias similes Chartas omittam,
Divina et Apostolica miseratione. Verumtamen paulo ante illum rem attigerat Goffridus Vindocinensis Abbas libro 2. Epist. 27. Episcopum Carnutensem monens, ne brachia erigat contra Apostolicæ Sedis benignitatem,
quæ vosinquit,
et nos creavit, non nostris meritis, sed sua gratia. Nihilominus triginta circiter annos post hunc Abbatem ab hac formula multum abhorruisse videtur Guillelmus Aptensis Episcopus ; hic enim in Charta anni 1160. tom. 1. novæ Gall. Christ. col. 1. ait :
Ego Guillelmus solius Dei gratia Aptensis Episcopus :quam loquendi rationem ideo fortassis affectat, quo suo tempore cœpisset
Apostolicæ Sedis Gratiamemorari. Vide Thomassini Disciplinam Eccl. de Benef. part. 4. lib. 1. cap. 22. et Mabillonium de Re Diplom. lib. 2. cap. 2. num. 10.
Adelboldus, Dei solummodo Gratia S. Trajectensis ecclesiæ præsul, in Charta ann. 1021. ap. Pfeffing. ad Vitriar. tom. 1. pag. 395. ubi fuse de hac formula agitur.
Vallois 2.Ch. 35. habetur Diploma Fulconis
Dei et Sedis Apostolicæ providentia sanctæ domus Hospitalis S. Joannis Hierosolymitani Magistrum humilem et pauperum Christi Custodeminscribit.
Nos frater Nicolaus Dei et Apostolicæ sedis gratia humilis abbas regalis monasterii Trenorchiensis, ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diocesis, ad Romanam dumtaxat ecclesiam pertinentis, etc.Vide Tract. novum de re diplom. tom. 5. pag. 588.